monumenta.ch > Ambrosius > sectio 62

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 12, 62
Pulchre autem et de illo convenit, qui habens prudentiam, commaculat eam vitiorum sordibus, eo quod aquae exitum contaminet. Degeneres animos vita arguit. Quomodo enim eum potes iudicare consilio superiorem, quem videas inferiorem moribus? Supra me debet esse, cui me committere paro. An vero idoneum eum putabo, qui mihi det consilium, quod non det sibi: et mihi eum vacare credam, qui sibi non vacet: cuius animum voluptates occupent, libido devincat, avaritia subiuget, cupiditas perturbet, quatiat metus? Quomodo hic consilii locus, ubi nullus quieti?